De Admirandis, Pag. 237
 
Vanini, De Admirandis

/p. 237/ cogitationum velocitas animique celeritas atque

ingenij varietas multiformes notas imprimit

cum caeteris animantibus animi fere

sint immobiles stabilesque atque in suo cuique

genere similes». Quo fit ut mulieris imaginatio

alienam formam atque ascititiam effigiem

infanti inducat, nullaque in parte gignenti similem,

quare inefficax est argumentum quod

in designando parente ex similitudinis ratione

sumitur. Novi mulierem quae extra legitimum

thorum se alteri prostituit et infantulum enixa

est non adulteri, cuius furtivo usa fuerat concubitu,

sed absentis mariti prorsus similem,

quia dum coniugalem maculabat thorum, de

marito sollicita erat, metuens ne illius adventu

fraus detegeretur. Alex. At quomodo

imaginatio tam varias rerum formas potest

infanti imprimere? I. C. – Semen ad procreandam

sobolem est inefficax, nisi a spiritibus per totum

corpus diffusis informetur; qui spiritus cum

toti sint ad formandum fingendumque foetum

conversi, ideo vehemens fixaque mulieris cogitatio

visae vel concupitae rei species vehementer

movet et versat et figuram, quam assidua

imaginatione revolvit, spiritibus imprimit,

qui sic affecti eiusdem cogitatae rei figuram semini

inducunt, semen autem foetui. Alex. Sed quamobrem

mulieres, ne exoptatae rei notas

pueruli faciem commaculent, remotiori corporis

parti manum admovent, vel faciem manu

abstergunt, atque his modis vel contactae secretiori

parti nota infigitur, vel malum prorsus

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum